Trascripción del documento con fecha Teruel, 22 de Abril, de 1.236, en el que el Rey de Valencia Aceyt Abu Zeyt, dona al obispo de Segorbe las iglesias de los pueblos de su propiedad, situados en el Alto Mijares y que constituirían años después el señorío de Arenós. Entre ellas se encuentra la de Fuentes.
De este documento se conocen cinco copias. Una en el A.R.V. -Real Justicia Vol 806, folios 18 a 20, del siglo XVIII, sobre la que se ha realizado la transcripción adjunta. Las otras cuatro, del siglo XVII, se conservan en el Archivo de la Catedral de Segorbe, nº 532, dentro de un libro de documentos varios.



In Christi nomine, amen. Innocescat presentibus et futuris quod nos Azeyt Abu Zeyt, vel potius Vincentius, rex Valencie, nepos Almiramannolini; attendens quod principes tunc iustitiam excolunt cum neminem ledunt, et ius suum unicuique tribuunt, hoc idem in iuribus Segobricensis Eccelesie conservare volentes licet non omnia, que secundum divisiones inclite recordacionis regis Bambe ab antiquo habuit partim a christianis partim a sarracenis detenta ei assignare possimus, quatenus tamen possumus procedere cupientes omnia ea, in presentiarum ad manus nostras per nos et nostros tenemus, videlicet Arenoso, Montan, Castielmontan, Sirat, Tormo, Fuentes, Viliahaleva, Villamalur, Bordelos, Arcos, Xoda, Bueynegro, Villa Malea, at ex ipsa parte ea que in proximo volente Altissimo habere speramus, scilicet Ondam, Nules, Huxon et Almanera, cum omnibus terminis et pertinentiis suis, cum omnibus vallibus, montaneis, pro ut predicta castra versus Segobricam concluduntur; ex altera autem Alpuent, Cardeiheis, Andilia, Tuessa, Chelva, Dominio, luliella, Liria et inde Murbedro, et omnia alia que infra ista versus Segobricam includuntur, Deum habentes pre oculis et in remissionem peccatorum nostrorum ab ista die in antea,Segobricensis Ecclesie et venerabili carissimo amico nostro Guillermo eiusdem in pastorem electo assignamus, concedimus et damus ut ex tunc tanquam diocesanus Episcopus noster ea ad ius vestrum vestreque Ecclesie habeatis, possideatis et quatenus oportunum fuerit expletetis in eternum et in seculum seculi usque in finem Mundi vobis et dicte Ecclesie in civitate ipsa sive diocesi, castris et villis omnia iura illa que in vicinis episcopatibus, videlicet Conchen. Cesaraugustan. omnes Ecclesie et matrices et alie percipere dinoscuntur ab integro assignando. Promittentes vobis in eo qui dixit "ego sum via veritas et vita" quod in castris, villis, ruribus vel aldeis de tam nominatis vel de aliis que infra concluduntur que iam habemus pro ut diximus cum dante Domino in proximo habere speramus, quam cito fidem et baptismum nostrum publicaverimus, in omnibus clericos vestros recipiemus ad omnia que secundum canonicas sanctiones quibus diocessanus in sua potest Diocesi iniungere et mandare. Hoc idem posteris nostris fidelibus filio et filiis districte mandamus et eos ad hoc perpetuo obligamus, quod hanc concessionem nostram piam, iustam rationabilem ratam habeant, custodiant et conservert et faciant bona fide quantum in eis fuerit inviolabiliter observari. Nos autem licet de fide nostra adhuc publicari nollumus donec nostris commodis tempus adveniat oportunum ab ista tamen die in antea pro nobis et omnibus christianis nostris vos recipimus quo ad omnia que Episcopus potest in sua diocesi et in suos parroquianos in nostrum Episcopum et Pastorem.
Actum est hoc apud Turolium, decimo calendas madii anno Domini millessimo ducentesimo trigesimo sexto.
Actum est hoc in presentia nobilis viri Petri Ferdinandi domini dicte civitatis Sancte Manie de Albarrazin; et Furtadi militis ipsius Azeydi, testium ab ipso ad hoc rogatum.

Documento transcrito y publicado en:
Segorbe en el siglo XIII
(notas para su estudio)
Maria de Luna, 1
Autor: Vicente García Edo
Edita: Excmo. Ayuntamiento de Segorbe 1987

Información facilitada para esta Web por:Paca Manzano